Священное Писание

1. И сказал Господь Моисею, говоря:
1. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2. скажи сынам Израилевым и возьми у них по жезлу от колена, от всех начальников их по коленам, двенадцать жезлов, и каждого имя напиши на жезле его;
2. “ Praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti, ut tollat turibula, quae iacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat, quoniam sanctificata sunt
3. имя Аарона напиши на жезле Левиином, ибо один жезл от начальника колена их [должны они дать];
3. in mortibus peccatorum; producatque ea in laminas et affigat altari, eo quod attulerunt ea Domino, et sanctificata sunt, ut sint pro signo filiis Israel ”.
4. и положи их в скинии собрания, пред ковчегом откровения, где являюсь Я вам;
4. Tulit ergo Eleazar sacerdos turibula aenea, in quibus obtulerant hi, quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas affigens altari,
5. и кого Я изберу, того жезл расцветет; и так Я успокою ропот сынов Израилевых, которым они ропщут на вас.
5. ut haberent postea filii Israel, quibus commonerentur, ne quis accedat alienigena et, qui non est de semine Aaron, ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio eius, loquente Domino ad Moysen.
6. И сказал Моисей сынам Израилевым, и дали ему все начальники их, от каждого начальника по жезлу, по коленам их двенадцать жезлов, и жезл Ааронов был среди жезлов их.
6. Murmuravit autem omnis congregatio filiorum Israel sequenti die contra Moysen et Aaron dicens: “ Vos interfecistis populum Domini ”.
7. И положил Моисей жезлы пред лицем Господа в скинии откровения.
7. Cumque oriretur seditio contra Moysen et Aaron, converterunt se ad tabernaculum conventus; quod operuit nubes, et apparuit gloria Domini.
8. На другой день вошел Моисей [и Аарон] в скинию откровения, и вот, жезл Ааронов, от дома Левиина, расцвел, пустил почки, дал цвет и принес миндали.
8. Moyses et Aaron venerunt ante tabernaculum conventus.
9. И вынес Моисей все жезлы от лица Господня ко всем сынам Израилевым. И увидели они это и взяли каждый свой жезл.
9. Dixitque Dominus ad Moysen:
10. И сказал Господь Моисею: положи опять жезл Ааронов пред ковчегом откровения на сохранение, в знамение для непокорных, чтобы прекратился ропот их на Меня, и они не умирали.
10. “ Recedite de medio congregationis huius, nam extemplo delebo eos ”. Et ceciderunt in faciem suam.
11. Моисей сделал это; как повелел ему Господь, так он и сделал.
11. Dixit Moyses ad Aaron: “ Tolle turibulum et, hausto igne de altari, mitte incensum desuper pergens cito ad populum, ut expies pro eis; iam enim egressa est ira a Domino, et plaga desaevit ”.
12. И сказали сыны Израилевы Моисею: вот, мы умираем, погибаем, все погибаем!
12. Quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam congregationem, quam iam vastabat plaga, obtulit thymiama et expiavit pro populo;
13. всякий, приближающийся к скинии Господней, умирает: не придется ли всем нам умереть?
13. et stetit inter mortuos ac viventes, et plaga cessavit.
14. Fuerunt autem, qui percussi sunt, quattuordecim milia hominum et septingenti, absque his, qui perierant in seditione Core.
15. Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi conventus, postquam quievit interitus.
16. Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
17. “ Loquere ad filios Israel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum virgas duodecim, et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae.
18. Nomen autem Aaron scribes in virga Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit.
19. Ponesque eas in tabernaculo conventus coram testimonio, ubi conveniam cum vobis.
20. Quem ex his elegero, germinabit virga eius; et cohibebo a me querimonias filiorum Israel, quibus contra vos murmurant ”.
21. Locutusque est Moyses ad filios Israel, et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus; fueruntque virgae duodecim, et virga Aaron in medio earum.
22. Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,
23. sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi; et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.
24. Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel; videruntque et receperunt singuli virgas suas.
25. Dixitque Dominus ad Moysen: “ Refer virgam Aaron coram testimonio, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel, et quiescant querelae eorum a me, ne moriantur ”.
26. Fecitque Moyses, sicut praeceperat Dominus.
27. Dixerunt autem filii Israel ad Moysen: “ Ecce consumpti sumus, perimus, omnes perimus!
28. Quicumque accedit ad habitaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus? ”.